Julius Caesar

Förord till denna utgåva.

Här följer Marc Antoine Murets Julius Caesar. Stycket gavs ut i samlingen Juvenilia, 1552,[1] men författades troligen några år tidigare[2] av en tämligen ung Muret. Det är det första dramat av en fransk författare med sekulärt innehåll. Då Muret påverkats av de regler AristotelesA A) Aritoteles, 384-322, grekisk filosof och vetenskapsman. och HoratiusB B) Horatius, 65-8, romersk poet. formulerade i sina respektive poetiker,[5] begränsar sig dramat till endast Caesars dödsdag, idus martiae, vilket kan förklara dess relativa korthet — endast 570 vers. Dialogen i dramat består av jambisk trimeter, medan körpartierna omväxlande utgörs av asklepiadeisk strof, alkaisk strof eller sapfisk strof.[3]

För innehållet har Muret låtit sig inspireras av Seneca d.y.,C C) Seneca den yngre, 4 f.Kr.-65, romersk författare, filosof och politiker. och dennes dramer Hercules furens och Hercules Oetaeus samt PlutarchosD D) Plutarchos, ca46 - ca 120, grekisk, senare romersk medborgare, historiker, biograf m.m.. och dennes Parallella liv. Muret kom i sin tur, att påverka sin samtide Jaques GrévinE E) Jacques Grévin, 1538-1570, fransk läkare, författare och dramatiker. till dennes drama César,[4] som gavs ut 1561.

Personerna i Murets drama är Julius Caesar, hans hustru, Calpurnia, och dennas amma. Mot dessa står de sammansvurna M. Brutus, C. Cassius och Decimus Brutus. Dramat saknar prolog och börjar direkt med första akten, där Caesar ger sin syn på sakernas tillstånd, när nu nästan hela världen fruktar Rom. Andra akten låter så Marcus Brutus ge sin syn på saken, där han påminner sig, att han bland sina förfäder räknar Lucius Junius Brutus.F F) Lucius Junius Brutus, ca 500 f.Kr., en av grundarna av den romerska republiken. Cassius ansluter och uppmuntrar Marcus Brutus. I tredje akten får Calpurnia stort utrymme, att för sin amma återge den dröm hon haft, som gör henne orolig för Caesars liv. Fjärde akten innehåller så ett meningsutbyte mellan Caesar och Calpurnia, sedan hon berättat om sin dröm för honom. Motvilligt låter Caesar skjuta upp senatsmötet, men då Decimus Brutus (varken att förväxla med Marcus eller Lucius Junius) förebrår honom, att lägga vikt vid en kvinnas dröm, låter Caesar slutligen bli att skjuta upp senatsmötet. Femte akten inleds med Marcus Brutus' och Cassius' tal till romarna, där de hyllar befrielsen från tyrannen. Liksom i de grekiska dramerna, vilket även Horatius råder i sin Ars Poetica,[6] visas mordet inte på scen. Därpå följer Calpurnia's sörjande över sin döde make. Efter ett kort körparti talar så Caesar såsom gud från himlen och säger sig även framledes ta hand om sin ätt, vilkettröstar Calpurnia.

Det bör även nämnas, att under renässansen i Frankrike det vid lärosätena återkommande sattes upp föreställningar, både klassiska pjäser och sådana skrivna av någon lärare, där rollerna besattes av såväl elever som lärare.[7] Murets Julius Caesar kom sålunda att uppföras vid Collège de Guyenne,G G) Collège de Guyenne, skola grundad 1533 i Bordeaux. där Muret undervisade och förmodligen fanns eleven Michel de MontaigneH H) Michel de Montaigne, 1533-1592, inflytelserik fransk renässansförfattare. i någon av rollerna.[8]

Veuve de Maurice de La Porte

M. A. MURETI IULIUS CÆSAR

Personae dramatis.

  • Iulius Caesar
  • C. Cassius
  • Calpurnia
  • M. Brutus
  • Decimus Brutus
  • Nutrix
  • Chorus civium
  • Romanorum

Personerna.

  • Julius Caesar
  • C. Cassius
  • Calpurnia
  • M. Brutus
  • Decimus Brutus
  • Amman
  • Kör av medborgare
  • Romare

Actus primus.

(Caesar.)

Caesar.

17 Iam tota pene terra Romanos timet,
Et qua resurgens aureis Phoebus comis
Indos propinqua subditos tingit face,
Et qua cadentes pronus inflectens equos,
Gratae sorori cedit alternas vices,
Patruique lasso stagna crispat lumine.
Quacunque Nereus margines terrae premit,
Reges vel ipsi Caesaris nomen timent.
Numerent triumphos, cum volent alii, suos,
Seque a subactis nominent prouinciis:
Plus est vocari Caesarem: quisquis novos
Aliunde titulos quaerit, is iam detrahit.
18 Numerare ductu vis meo victas plagas?
Percurrito omnes. Ipsa victrix gentium
Mihi Roma cessit: Ille tam magnus gener,
Ut pene nomen duceret iam impar sibi,
Terra marique fusus agnovit meas
Praestare vires: quemque noluerat parem,
Tulit priorem: Thessali caede hostium
Maduere campi: principum membris canes,
Avesque pastae; ductor ipse exterritus,
Fugare suetus, fugit, et notos petens,
Sensit manere raram in aerumnis fidem.

Quid ergo restat, quidve dignum Caesare
Subacta tellus exhibere ultra potest?
Caelum petendum est: terra iam vilet mihi.

Supreme rector, qui verendo fulmine,
Iratus, orbis utrunque perterres polum,
Si verus esse sanguis Ascanii putor,
Generisque nostri tu ipse princeps auctor es,
Regni me in aliquam recipito partem tui,
Avos ut inter splendidum sidus meos,
Matris Diones proximam aspiciam facem.
Iam vel mihi, vel patriae vixi satis:
Quid teneor ultra? Iam mihi exactum est, geri
Sago togaque quidquid eximium potest.
Hostes perempti, civibus leges datae,
Digestus annus, redditus sacris nitor,
19 Compostus orbis: Cogitari nec queunt
Maiora cuiquam, nec minora a me geri.

Vivam ociosus? at id quidem vix viuere est,
Nec sol quietem, nec bonus princeps capit.
Cum vita partes muneris functa est sui,
Mors propera nunquam, sera nonnunquam venit.

Mihi multa vates dira minitantur quidem,
Suadentque, amicis ut meum stipem latus:
At enim timere Caesaris nunquam fuit,
Ignava mens rebusque non exercita
Vereatur atrae mortis incertum diem:
Generosus animus, quique se nullo videt
Scelere impiatum, semper est liber metu.

(Chorus.)

Chorus.

52 Sors rerum domina omnium
Non usquam stabili fixa manet pede,
Sed vultum assidue innovans,
Incertisque rotans omnia flexibus,
Alternas variat vices.
Seu mitis faveat, sive premat nocens,
Vento mobilior volat.
Illam si nitida fronte reliquerit
Abdens lampada Delius,
Idem flammivomos cum moderans equos
Mundo restituet diem,
20 Sub vultu poterit cernere nubilo,
Queis praesens erat, additam.
Nec solum exiguis rebus inaestuans
Privatas agitat domos:
Ipsis imperiis, dum libuit, novam
Inducit faciem ferox.
Haec regum arbitrio nos voluit regi,
Donec Tarquinii furor
Commovit proceres, tam rigidum ut semel
Cervice excuterent iugum.
Hinc nos cura Patrum, curaque Consulum
Tutos semper ab exteris,
Iam per longa satis tempora praestitit:
Non a seditionibus,
Quas pene assiduas exitialiter
Feruens imperii sitis
Nonnullorum animis insita commovet,
Haec Gracchis animos dedit:
Haec Syllas, Mariosque in patriae luem
Armavit. Sed opus quid est
Prisca exempla referre? Haec quoque Caesarem
Commisit genero: neque
Impostus prius est horum odiis modus,
Quam Mars sanguine civium
Campos Pharsalicos undique tinxerit.
Tunc, Pompei, caput in tuum
21 Belli terrificus detonuit fragor.
Nunc Caesar soli insidens
Optatis fruitur, proque libidine
92 Solus temperat omnia.
Sic iam nomine sub novo,
Regni forma redit vetus.
Atque hoc scilicet efficit
96 Non usquam stabili fixa manens pede
Sors rerum domina omnium.

Första akten.

(Caesar.)

Caesar.

...

Actus secundus

(M. Brutus.)

M. Brutus.

98 Quousque tandem, Brute, virtutem tuam
Dormire pateris ociosam, degener?
Quousque differs ciuitatem liberam
Tua videre vindicatam dextera?
Nihilne te virtus tuorum commovet,
Nomenque Bruti? nihil gementis patriae,
Pressae a tyranno, opemque poscentis tuam
Conditio dura? nil libelli supplices,
Queis Brutum abesse ciuitatis vindicem
Cives queruntur? haec parum si te movent,
Tua iam, vir ut sis, te satis coniux monet,
22 Fidem cruore quae tibi obstrinxit suam,
Testata sic se avunculi prolem tui.
Si ab exequendis te avocat coeptis timor,
Animusque pigro torpet ignavus gelu,
Ex femina perdisce, quid deceat virum.

An vero stirpis auctor, et princeps tuae,
Dominatione civitatem regia
Quod liberarit, post honores maximos
Complexus astra est; Servilius, a quo tua est
Deducta mater, Melium in causa pari
Peremit: unum exempla te per talia
Pigebit ire, et gloriam adipisci parem?
Mucrone salvo, atque artubus adhuc integris,
Videre Brutus, et pati regem potest?
Imo audeamus magnum aliquid et nos quoque;
Mactatus hacce dextera tandem cadat,
Qui, quandocunque ceciderit, sero cadet.
Pro patria confligere, augurium optimum est.

Generosiores fraena detrectant equi:
Nec nisi coacti perferunt tauri iugum:
Roma patietur, quod recusant belluae?
Reges adorent barbarae gentes suos,
Non Roma mundi terror, et mundi stupor:
Vivente Bruto, Roma reges nesciet.

At vero non rex iste, sed dictator est.
Dum res sit una, quid aliud nomen iuvat?
23 At nomen illud refugit, et oblatas sibi
Reicit coronas. Fingere hoc, et ludere est:
Nam cur Tribunos igitur amovit loco?
At mihi et honores, et semel vitam dedit:
Plus patria illis omnibus apud me potest.
Qui se tyranno in patriam gratum exhibet,
Dum vult inepte gratus esse, ingratus est.
O rem pudendam! mollis et vix vir satis,
Regit Quirites Martis ortos sanguine,
Totumque nutu pathicus orbem temperat.
Accingere, et vim, Brute, nunc profer tuam:
Accommoda orsis venit implendis dies.
Phoebus renascens subditos cives iugo,
Servosque vidit: liberos videat cadens.

(Cassius. Brutus.)

Cassius.

O cuius alto nixa virtus pectore
Sperare Romam sola depressam iubet,
Magnanime Brute, Phoebus aurato diem
Adduxit ore, tandiu optatam mihi,
Qua patria nostra libera evadat manu.
Ita fausta votis Fors meis respondeat,
Ut haec tyranni virulentum sanguinem
Haurire dextra gestit, et vix se tenet:
Utque haec nihil me cogitantem praeter haec
Nox tota vidit: Sic in illum me feram,
24 Sic involabo, sic mucronem pectore
Condam scelesto: fors et ipsis dentibus,
Cervice dira noxium obscindam caput,
Cruento ut ore prodiens in publicum,
Clamare possim, Roma tandem libera est:
Ferus ille animus, et publici invasor boni,
Tenues in auras dissipatus vanuit.
Tunc si vel atra morte sit pariter mihi
Mutanda vita, laetus atque alacer cadam.
Bene moritur, qui patriam moriens iuvat.

Quid tu? quid alta mente tecum mussitas?
An non eodem prorsus affectu cales?
Effare: nam quamvis legi in vultu potest,
Orationis sum tamen cupidus tuae.

Brutus.

173 Quid me plura loqui opus est, Cassi?
Num mea tibi constantia nota est?
Semel inter nos stetit, aut vitam
Pectore forti simul abiicere,
Aut patriam transdere in antiquam
Libertatem, semel hoc dictum est.
Aut hoc necesse est perfici, aut Brutum mori.

Cassius.

179 O Romuleae gloria gentis,
180 Quam tibi vere rigido incoctum est
Pectus honesto! quam tua me animi
Oratio securum esse iubet!
Unus mihi nunc scrupulus restat,
25 Unane opera confodiendum
Cum Caesare ipso censeas Antonium.

Brutus.

186 Iam saepe dixi, id esse consilium mihi,
Saluis perimere ciuibus tyrannida.

Cassius.

Perimatur ergo ab infimis radicibus,
Ne quando posthac caesa rursum pullulet,

Brutus.

Latet sub uno tota radix corpore.

Cassius.

Itan' videtur? amplius nil proloquar.
Tibi pareatur: te sequimur omnes ducem.
Vide modo, ut, cum opus erit, adsis

Brutus.

Videro.

Cassius.

Ego interim meque et meos parauero.

(Chorus.)

Chorus.

196 Quicunque forti pectore, patriam
Praeferre vitae non dubitat suae,
 Ut vel per enses, propter illam,
  Oppositosque feratur ignes:

Non summus illi rerum opifex Deus
Pigro revinxit pectora frigore,
 Sed spiritus cessit superbos,
  Indomitamque timore mentem:

Et bullienti plurima sanguine
Caelestis aurae semina condidit,
 Et dixit, I, plebem prementes
  Contere, nil veritus, tyrannos.

Hac arte praestans Harmodius suos
26 Seruauit, uno nixus amiculo:
 Nunc utriusque excelsa florent
  Nomina non tribuenda servis.

Quos si ociosos tuta sequens timor
Forte avocasset rebus ab arduis,
 Qui mortuos consumpsit ignis,
  Nomina non minus obruisset.

Caret severus crimine Carnabas,
Et laude dignus creditur, haud probro,
 Quamvis ferocem caede dextram
  Tingere nil veritus paterna.

Odit tyrannos Iuppiter, et favet,
Cum quisquam in illos consilium parat:
 Illosque natis saepe tradit,
  Coniugibusue suis necandos.

O quot, quibusque est plena periculis
Sors imperantum! praecipue quibus
 Non civium concors voluntas,
  Sed regimen peperere vires.

Plebem timeto, qui solio insidens,
Plebi timeris. Fons odii timor
 Audere iussit multa multos.
  Saepe gelu calor excitatur.

Rarus tyrannus morte perit sua:
Illos veneno cauta necat manus,
 Hos plebis iratae tumultus,
27   Hos rigidus glado satelles.

Multo ille vitam tutius exigit,
Quicunque parvis privus in aedibus,
 Nullum timens, nulli timendus,
  Pelle sub exigua quiescit.

Andra akten.

(M. Brutus.)

M. Brutus.

...

Actus tertius.

(Calpurnia. Nutrix.)

Calpurnia.

240 O Di! molestis tollite omen somniis,
Nec sinite, quaeso, pondus ullum tam malis
Inesse visis. horror artus concutit,
Corpusque totum frigidus sudor lauat,
Quoties recordor: mensque nescio quod malum
Praesagit ipsa.

Nutrix.

Alumna, quidnam esse hoc putem,
Moesto quod ore, et lacrymis manantibus,
Secreta quaeris, teque nobis subtrahis?
Quae caussa fletus? quisve tam subitus dolor
Turbare mentem tam cito potuit tuam?
Potestne flendum quippiam contingere
Nuptae viro, qui pene fortunam regit?

Calpurnia.

Dilecta nutrix quid mihi instet, nescio:
Sed me misellam mirus invasit timor.

Nutrix.

Conceptus unde?

Calpurnia.

Nil tibi, vel si velim,
28 Celare possim, visa noctis proximae
Me terruerunt. Victa nam postquam dies
Hesterna cessit, noxque nigro tegmine,
Involvit omnem caeca telluris globum,
Amplexa blandum Caesaris collum mei,
Placida quiete vix resolvi coeperam,
Cum mihi repente visus. heu, nutrix mea,
Retine labantem.

Nutrix.

Alumna, habeto animum bonum.
Sopor timores saepe vanos obiicit.
Narrare perge cuncta, velut occoeperas.

Calpurnia.

Caesar meus, nutrix mea, heu, Caesar meus,
Meus ille Caesar, quo mea innixa est salus,
Mihi visus ulnas inter effusus meas,
Iacere multo sanguine et tabo fluens,
Multisque plagis pulcra fossus pectora.
Tum mihi quietem subitus excussit timor.
Misera arctius repente complector virum,
Pectusque tento, quaeque somnus finxerat,
Vix falsa credo: vix habeo manibus fidem.

Heu quid deorum, talibus visis, mihi
Minatur ira, quidve portendit mali?

Nutrix.

Omitte questus, neve nondum urgens malum
Celerare perge. Qui malum timet imminens,
Geminat timendo. Sive nihil instat mali,
Fallaxque mentem imago turbavit tuam,
Cur vana veros caussa producet metus?
29 Seu (quod repellant sancta divum numina)
Mutata Romae fata quid gravius parant,
Tamen haud timendum est. Rite conceptis deos
Mollire votis, thuraque aris omnibus
Adolere praestat. Non inexorabilis
Mens est deorum: saepe flectuntur prece.
Quamquam equidem, alumna, instare nil existimo:
Sed vana mentes saepe ludunt somnia.
Quam saepe inanis est mihi obiectus timor,
Sic somnianti? nulla inest somno fides.
Quis tam vel audax, Caesarem ut petere audeat,
Vel tam impius, petere ut velit patriae patrem?
Quotquot vel error, vel voluntas pertinax,
Vel invidia Caesari inimicarat tuo,
Partim verendus perculit Martis furor,
Miranda partim Caesaris clementia
Servavit, et servando, amicos reddidit.

An ullus ingenio esse tam immani queat,
Debere vitam ut cui suam se intelligat,
Illius ipse tentet insidiis caput?
O! mitte questus, abiice ex animo metum.
Venti leves tua dissipabunt somnia.

Calpurnia.

Ita di velint. Utcunque sit, saltem virum
Precabor, ut se contineat hodie domi.
Ubi quid timetur, cautio nunquam nocet.
30

(Chorus.)

Chorus.

306 Iam dies Annae rediit Perennae:
O quot in laetis, Tyberine, ripis,
Senties lusus hodie venustos!
Quot puellarum pedibus premeris!
Candidi quot te iuvenes revisent,
Quot senes! qui dehinc titubante gressu,
Saepe siccatis madidi culullis,
Nare de crispa tremulum vibrissent,
Et vacillantes agitent choreas.

Di! procul laevum teneatis omen,
Neu mali quicquam sinite evenire,
Quo minus vultu populus sereno
Possit antquos celebrare ritus:
Tuta sed vestro assidue perennet
Roma favore.

Nil in humanis stabile est putandum:
Saepe securos inimica lusus
Horrido turbat Nemesis flagello,
Grataque in luctus, gemitusque amaros
Gaudia vertis.

Abstine, o densa sata nocte virgo,
Virgo, quae voces reprimis superbas,
Et feris sceptro nimium potenti
Magna locutos.

Romuli te gens colit, et veretur:
31 Cur premas, qui te venerantur, et qui
Debito addicti tua prosequuntur
Numina cultu?

Tredje akten.

(Calpurnia. Nutrix.)

Calpurnia.

...

Actus quartus.

(Caesar. Calpurnia. D. Brutus.)

Caesar.

334 Ne deprecare turpe me fractum metu
Desistere esset.

Calpurnia.

Tam nihil apud te valent
Uxoris (eheu!) pene iam exanimis preces?

Caesar.

Quid? somniis me credere tuis postulas?

Calpurnia.

Non, sed timori ut non nihil tribuas meo.

Caesar.

At iste solis nititur somniis timor.

Calpurnia.

Finge esse vanum: tribuito aliquid coniugi.

Caesar.

Etiam petenti, quid decus laedat meum?

Calpurnia.

Non: sed petenti, quod caput servet tuum.

Caesar.

Desine timere.

Calpurnia.

Audere desine tu prius.
Tuaeque si adeo spernis uxoris metum,
Movere vatum oraculis minacibus,
Periculosam qui tibi hanc lucem admonent.
Si spectra, si te auspicia, si fibrae monent
Cavere, et hunc meum timorem comprobant,
Quid in paratam pertinax mortem ruis?

Caesar.

Quando timorem ponere aliter non potes,
Ne nos tibi queraris omnino nihil
32 Tribuere, mittatur Senatus in hunc diem.

D. Brutus.

Magnanime Caesar, quod tibi verbum excidit?
Tene potuisse Barbarorum copias,
Nil mente mota, fortiter contemnere,
Non posse nunc temnere mulieris somnia?
Ubi pectoris vis illa praecellens tui est,
Quam sensit olim, quique septeno videt
Nilum per arva profluentem gurgite,
Quique glaciali colla suppositos polo,
Concreta pigro maria sulcat marmore,
Et quos rapaci Rhodanus unda verberat,
Galli feroces? o statum deterrimum,
Si Caesar orbem, Caesarem mulier regit.
Conscende currus, laeta victrix, aureos,
Gemmantibusque pervehitor urbem rotis.
Totius orbis sola domitorem domas.
Veteres triumphos Roma nunc sileat suos,
Et militaris conticescat gloria:
Invictus armis Caesar hodie vincitur.

Quid, Caesar, animi patribus credis fore,
Si te iubente convocatos iusseris
Abire nunc, redire, cum Calpurniae
Meliora sese obiecerint insomnia?
Vade potius constanter, et nomen cape
Parthis timendum: aut, hoc minus si te iuvat,
Prodito saltem, atque ipse patres mittito:
33 Ne negligi se, aut ludibrio haberi putent.

Caesar.

Incertus animi, et huc et illuc distrahor:
Qualis per aequor concitum bacchantibus
Deprensa ventis fertur incerto ratis
Agitata cursu: pellit illinc Africus
Creber procellis, Eurus hinc, illinc Notus:
Sic me hinc tuae, Calpurnia, inflectunt preces,
Hinc dicta Bruti: sed tamen quando semel
Vel cadere praestat, quam metu longo premi:
Non si trecentis vocibus vatum avocer,
Non si ipse voce propria praesens deus
Moneat pericli, atque hic manendum suadeat,
Me continebo. Desine, uxor, conqueri.
Eamus: omnis iacta nobis alea est.

Calpurnia.

392 Abiit, mea nil dicta moratus.
Di, qui Romae geritis curam,
Quo vos fas est cunque vocari.
Nomine, si vos manibus puris,
Menteque casta semper colui,
Servat meo in Caesare Romam.

(Chorus.)

Chorus.

398 Creditur vulgus muliebre nunquam,
Consili micam dare profuturi,
Sed rapi affectu, penitusque sana
Mente carere:
34 Sed tamen si quis bonus aestimator
Rem putet recta ratione totam,
Dicet in multis micuisse magnam
Consilii vim.
Ilion nunquam cecidisset olim,
Imo adhuc arces Priami manerent,
Si deo plenae Paris audiisset
Dicta sororis.
Illa, cum laeta tumidus rapina
Raptor ad sedes patrias rediret,
Dicitur totam, resoluta crines,
Isse per urbem,
Clamitans, turpem procul ire moecham
Cogite, o Teucri, perit illa secum
Moenibus vestris, Phrygiaeque fata
Ultima pubi.
Caede iam campos video madentes:
Iam ferox gnatus Thetidos marinae.
Hinc et hinc strages geminat, tremenda
Cuspide pugnax.
Iamque mutato Simois colore
Inficit ripas, galeasque secum
Volvit, et fortis madidas iuventae
Sanguine cetras.
Ah dolor! sanctas etiamne ad aras,
Exuis vitam, genitor, senilem?
35 Nec vel Herceus cohibet furentem
Iupiter iram?
Haec, et his multo cecinisse plura,
Dicitur quondam furibunda vates:
Sed dolor Phoebi vetuit superbos
Credere Troas.
Pertinax quisquis sibi credit uni,
Ceteros spernens melius monentes,
Ille, si coeptis pereat sub ipsis,
Iure peribit.

Fjärde akten.

(Caesar. Calpurnia. D. Brutus.)

Caesar.

...

Actus quintus.

(Brutus, & Cassius.)

Brutus.

438 Spirate cives: Caesar interfectus est,
Ille, ille Caesar, patriae terror suae,
Hostis senatus, innocentum carnifex,
Legum ruina, publici iuris lues,
Cuius rapinas nuper, et libidines
Agnovit orbis totus, et perpessus est,
In curia, quam oppresserat, oppressus iacet.

Cassius.

En, Roma, gladium adhuc tepentem sanguine:
En dignitatis vindicem dextram tuae:
Impurus ille, qui furore nefario,
Rabieque caeca, te, et tuos vexaverat,
36 Hac, hac manu, atque hoc, hocce gladio, quem vides,
Consauciatus, et omnibus membris lacer,
Undam cruoris, et animam evomuit simul.

Brutus.

Ite, ite, cives, convolate in curiam:
Mentem novo saturate iam spectaculo.
Immanis ille latro, qui regnum sua
Iam spe vorarat, patriae oppressae incubans,
Anima probris plena omnibus spoliatus est.
Ite, et cadaver illud obscoenum feris
Date laniandum, quo feram absumant ferae.

Cassius.

Erymanthium perculerit Alcides aprum,
Hydramque flammis pertinacem extinxerit,
Lapsumque caelo, iterumque caelo redditum
Confecerit leonem: in uno corpore
Sexcenta nobis monstra debellata sunt.
Si strenuis iustus datur factis honos,
Tua, Brute, fastos ampliabit gloria.

Brutus.

Quicunque mente patriam saeva premit,
Suosque cives subdit, ut servos, sibi,
Dum blandientis iam tenet summum rotae,
Ipsosque pene temnit aequalis deos:
Simul atque versus cassat astrorum favor,
Et constitutas tempus adduxit vices,
Cadit, suoque ceteros casu monet,
Virtute dempta, ne quid aeternum putent.

Cassius.

Sic, sic tyranni debitas poenas luant,
37 Nunquamque sicca finiant vitam nece.
Eamus hinc, et editam capitolii
Scandamus arcem. Roma tandem libera est.

(Calpurnia. Chorus.)

Calpurnia.

Eheu, quis aures nuncius tetigit meas,
Cecidisse dira Caesarem Bruti manu!
O somniorum iam nimis veram fidem!
Sic misera quondam Troici coniux senis,
Quam somniarat, tulit, et experta est facem.
O, quae dolori verba sufficiant meo!
Dehisce terra, meque miserandam abripe,
Aut vos nefandi parricidae, huc, huc cito
Venite gressu, quoque ferro coniugem
Meum necastis, me, me eodem tollite.
Secunda vestras hostia exspecto manus.
Cupide madentem coniugali sanguine,
Iugulo mucronem, aut pectore excipiam meo.
Nondum litasti, Brute, perficito sacrum.
Nondum peremptus Caesar est: pars illius
Maneo superstes. Non meus vitam tibi
Vir denegarat: ne mihi mortem nega.
Moriar semel, quo desinam toties mori.
Aut tu, doloris turba nostri particeps,
Dum languidus paulatim animus absumitur,
Et membra linquens tabida, petit Caesarem,
38 Adiunge moestam fletibus vocem meis.

Chorus.

500 Aetheris alti lugeat orbis:
Tuque o radiis incincte caput,
Volucris splendens arbiter anni,
Propera pulcros abdere vultus.
Tu quoque falsae dominator aquae,
Valido terram concute sceptro.
Omnia moerorem patefaciant.
Ille subactae gloria terrae,
Nunc repetiti gloria coeli,
Uno Caesar Iove patre minor
510 Liquit terras.
O impuri! o illaudati!
Quorum sacrilega manus potuit
Tantum mundi extinguere lumen!
Quae vobis sint supplicia satis?
Quis taurus, quae rota, quis gladius,
Possit vestrum aequare furorem?
Vobis tellus, vobis aether,
Vobis deneget unda quietem,
Vos ultrices agitent furiae:
Illa cruentis agitet flagris,
Altera tetro coquat igne genas,
Tristes alia obiiciat colubras,
Quae se vestro sanguine pascant:
Stygia donec sede receptos
39 Laniet rostro vultur adunco,
Vexet iniquum Aeolidae pondus,
Et supplici quidquid acerbi
Sceleratos exagitat manes.
At tu, nostri caussa doloris,
Multum flete, et multum flende,
Hos bone planctus accipe, Caesar.

(Caesar.)

Caesar.

532 Quid coelitum me fletis adiunctum choro?
Non luridi me stagna Cocyti tenent,
Sed templa coeli; non malignae me furor
Tetigit cohortis; ipsa iam genitrix manu
Me collocarat inter astrorum globos:
Simulacra tantum nuda dilaniata sunt:
Nec ipse cecidi: umbra cecidit tantum mea.
Desinite flere: lacrymae miseros decent:
Qui me furenti (vera praemoneo, indiges)
Sunt animo adorti, non inultum illud ferent.
Haeres meae virtutis, ut sceptri mei,
Nepos sororis, arbitratu pro suo
Poenas reposcet: ponite modum luctibus.
Ego ad alta caeli tecta stellantis feror.

(Calpurnia.)

Calpurnia.

546 Unde, quaeso, vox ad aures ista pervenit meas?
En, sonum, marite, dulcem vocis agnosco tuae.
Non iniqua te peremit parricidarum manus:
40 Vivis, et receptus astris, laetus assides Iovi.
Quo soles, bonus, favore perge complecti tuos.

(Chorus.)

Chorus.

551 Sunt manes aliquid: cumque diem ultimum
Adduxit fera mors, est aliquid tamen,
Quod vitat Libitinam,
Exstructosque fugit rogos.
Id si, dum vegetat membra, datum sibi
Vitae curriculum pariter egerit,
Nec se turpificarit
Impuris scelerum notis,
Mox, ut corporeo carcere liberum est,
Rursus sidereas convolat in domos,
Qua Saturnia lacte
Signavit proprio viam:
Atque illic, numero caelicolum additum,
Caelesti ambrosiae gramine vescitur,
Et carchesia sacri
Plena nectaris ebibit.
Haec olim haud dubie praemia vos manent,
Quicunque innocuo pectore simplices
Virtutemque tenetis,
Et canam colitis fidem.[9]

(Finis.)

Femte akten.

(Brutus, & Cassius)

Brutus.

...