Q. HORATIUS FLACCUS

Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER PRIMVS

IX

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
silvae laborantes geluque
flumina constiterint acuto?

dissolve frigus ligna super foco5
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido10
deproeliantis, nec cupressi
nec veteres agitantur orni.

quid sit futurum cras fuge quaerere, et
quem fors dierum cumque dabit lucro
adpone nec dulcis amores15
sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa. nunc et Campus et areae
lenesque sub noctem susurri
composita repetantur hora,20

nunc et latentis proditor intimo
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci.[1]