Ad deum pro sanitate sibi restituta

Till Gud

På hösten 1571 drabbades Dorat av allvarlig sjukdom och, när han mot förmodan tillfrisknade, skrev följande oden, för att tacka Gud för sin återvunna sanitas — goda hälsa såväl till kropp som själ. I dessa oden visar Dorat sig ovanligt religiös och texterna saknar de vanliga mytologiska referenserna, men han håller likväl avståndet till det bibliska språket och förlorar sig heller inte i religiösa spetsfundigheter[1]. Emellertid skulle hans fördjupade tro också komma att återspeglas i hans reaktion på s.k. BartolomeinattenA A) Bartolomeinatten var en stor massaker på franska protestanter i Paris. 24 augusti 1572.

Pierre L'Huillier

Εἰς Θεὸν Ιω. Αὐρατοῦ ἐκ βαρυτάτης νόσου σεσωσνένου

[Att digitaliseras ...]

Ad deum pro sanitate sibi restituta

Io. Aurati poëtae regii

Cantate, sacri carminis alites,
Cantate laudes unigenae Deo:
 Revixit Auratus, revixit
  Deposita viridis senecta,

5 Dulces ut hymnos concineret Patri,
Qui, quos amico lumine conspicit,
 Parcente castigat flagello,
  Ceu patria pietate alumnos.

Lascivientes cum petulantius
10 Rebus secundis cernit amans pater,
 Aut devios obliqua ferri
  Per spatia immemores pericli,

Tunc febris aestus, tunc mala frigora,
Tunc et catarrhos, tunque gravedines,
15  Assasque tusses, inquieto
  Corpora quae quatiunt tumultu

Immitit, idem mortificans et a
Mortis reducens limine pallidos,
 Idemque ditans pauperansque,
20   Abiiciens relevans et idem,

Ut nuper, ō Rex, cum tua dextera
Leni merentem verbere contigit
 Ardentis Auratum ignis aestu
  Continua face saevientis.

25 Cum luce lentis urerer ignibus,
Nox duplicaret pervigil improbis
 Fervoribus lucis vapores
  Profluvio rigui cerebri,

Intus furebat cor populans vapor;
30 Fauces coquesbat aestifer halitus;
 Venas gravis nullo liquore
  Victa cavas sitis ebibebat;

Quassabat extra tinnula tempora
Totumque fervor vulnificus caput:
35  Non esca, non potus iuvabat;
  Hoc medici latus, hoc amici,

Flentes amici vultibus ambiunt
Moestis: medentes artibus omnibus
 Lenire consultant acuti
40   Saevitiam furiasque morbi.

Tunc me vetarent tot mala cum loqui,
Suspiriosus corripit impetus
 Te, Christe, te Christi parentem
  Murmuribus vocitare surdis,

45 Clemens utrumque numen et impigrum
Audire voces votaque supplicis
 Quem poenitet vere, pigetque
  Ex animo scelerum priorum,

Peccasse coelo teste sibi et patre
50 Proclamitantis saepius ad Deum:
 Indignus, heu, iam sum vocari
  Filius, aut famulus paternus.

Fac sicut unum me de operariis
Stipes diurnas percipientibus.
55  Tot questus aures ad parentis,
  Veste nova et decoratur auro;

Solennis intus coena calet focis,
Caeso bicornis matris alumno;
 Auditur intus musicorum
60   Consonus, et ferit astra clangor.

Maior reversus filius invidet
Fratris nepotis, tristis, honoribus:
 Servo, pater, tecum penates
  Assiduus, neque foetus agnae

65 Unquam immolatus laetificans tibi
Nostras recentes est ad adoreas.
 Inventus, ō fili, parenti
  Filius est periturus alter.

Hac placat illum voce pius pater,
70 Laetus minori sospite filio.
 Sic transfugae unius regressu
  Festa agitat potiora coelum

Quam si frequentes excipiat decem
Coelestis intra limina Regiae
75  Iustos: Dei miranda nostri
  In miseros bonitas clientes.

Nunc ergo grates carmine debitas
Nato Patrique et Spiritui sacro
 Voti reus soluo, poëta,
80   Crimine cor, lue liber artus.

Te sospitatus, Christe salutifer,
Autore solo, sanguine qui tuo
 Labes tibi, Rex, supplicantum
  In niveos renovas nitores.

85 Non lana succos cum semel ebibit
Mutare novit lota prioribus
 Candoribus, novit sed agnos
  Fonte suo semel ante tinctos

Christus, suis si vellera criminum
90 Contaminarent sordibus, altero
 Non fonte, sed mordace nitro
  Atque iterum atque iterum lavare.

Grex unus alba purior est nive,
Foedata nullo pallia cui luto;
95  Grex alter albos saepe amictus
  Corporeis maculis nigravit.

Paucos priori connumerant gregi,
Agnum sequentes undique praevium:
 Me sat, sat est, inter secundi
100   Si numeres pecudes ovilis:

Qua pernegator Petrus heri, pudens
Qua publicanus, qua stat adultera,
 Famosa qua fundens oderes
  Stat meretrix, pius et latronum.

105 His, Christe, mistus supplicibus reis,
Spem firmiorem concipiam tui,
 Dicens: Beatus cui remissa
  Sunt scelera et tenebris sepulta.

Nam tu remisti triste mihi nefas,
110 Clementis usus verbere iudicis:
 Noxaeque certum mi remissae
  Indicium fuga prompta morbi.

Purgatus a te nunc precor, ō Pater,
Mentem atque corpus, fac, precor, ut diu
115  Intaminatus perseverem,
  Quod tua vis dare sola possit.[2]